- MONSTRAER
- MONSTRAERad Statium Thenaid. l. 6. v. 122.—— Pelopem monstrâsse ferebantExsequiale sacrum, carmenque minoribus umbrisUtile ——docere est, veteri Scholiastae. Aliquid divinitatis certe verbumhoe infert, apud eundem l. 10. v. 719.—— Sed nec lacrimae, nec verba movebantDiis votum iuvenem: quin et monsirantibus illisFraude patrem tacitâ subit. avertitque timorem,Et Virgilium Georgic. l. 1. v. 19.—— Uncique puer monstrator aratri.Et Aen. l. 4. v. 636.Dic corpus properet fluviali spargere lymfâ,Et pecudes secum et monstrata piacula ducat.Val. item Flaccum l. 2. v. 60.—— it tacitis ratis ocior horis,Atque adeo non illa sequi mihi sidera monstrans,Quae delapsa Polô reficit mare ——Horatium porro Arte Poetic. v. 404.—— dictae per carmma sortes,Et vitae monstrata via est——Ac l. 2. Serm. 6. v. 10.—— O si urnam argenti sors qua mihi monstret ——Divinitus nempe. Unde omina et praesagia, Monstra dicuntur Statio Thebaid. l. 11. v. 143.—— Sunt monstra Deûm, sic ire parabat etc.Ubi in veteri Exemplari explicatio hac exstat: Praemonstrationes affirmas non fortuito, sed per revelationem Deorum venire. Et l. 10. v. 205.—— vanae nec monstra Quietis,Nec somnô comperta loquor —Ubi Barthius, nomine monstrorum ostenta intelligit imagines rerum futurarum, quae certa, cum a Diis offeruntur, vana cum a somno. Vide eum Animadvers. ad h. l. et alibi passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.